# Epistolarum Libri Decem 2.30

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 2, Letter 30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/2.30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/2.30

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI. Quo animo acceperim Siciliense negotium vulneratum, facile conjectas, qui me noveris in alienis quoque judicatorum iniquitate morderi. Quin etiam consilii imprudentis a te arguor ob amissa. Recte agis. Cur enim speravi contumeliam sacri auditórii vindicandam? Cur de amicis legitima et justa praesumpsi? Et quo redacti sumus? Justitiam perdidi, dum exspecto vindictam. Jam illud, quo pacto di luam, quod Probus mitior judicatur, qui in praejudicium vel invidiam possessionis meae parvi agelluli retentionem cessit, cum illi tota mulierculae promitteretur haereditas? Nam referendi haec sola praefecto Urbis ratio fuit; non ut receptarum appellationum poenam Siciliae rector exsolveret, sed ut injuriam suam sacri auditorii cognitor vindicaret. Nunc rescriberetur in causam, post victoriam meam, contra sententiam praefecturae, cui pars adversa consentit. Si relatio ad fortunam negotii pertineret, et supplementa, vel refutatorios jurgantes dedissent; rogo, de quibus actionibus judicabitur, quas in Sicilia post appellationem meam pars una deprompsit, quibus tyrannicorum temporum gesta sociata sunt? Tanti est invidia mei, et grata aliquibus reprehensio. Cede adversantium voluntati, et domino nostro invictissimo principi Theodosio semper augusto dignare suggerere, non pluris apud me divitias valere, quam fa- …am. Bonum de me judicium parentis publici, conservatoris mei, cuivis antepono patrimonio. Si placet, ut omni mea haereditaria possessione decedam, lex mihi erit, quidquid omnium dominus placata auctoritate censuerit. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
