# Epistolarum Libri Decem 2.35

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 2, Letter 35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/2.35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/2.35

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI. Ego quoque in scribendo formam vetustatis amplector, nimisque miror, quod mihi librarii error obrepserit; qui solitus epistolis meis nomina sola praeponere, usum simplicem novella adjectione mutavit. Sed id potius casu, quam consulto factum liquebit, si recorderis, superiores nunquam istius modi titulo sorduisse. Et tamen utcunque res accidit, gratulor novi aliquid oblatum, quod me a solito respondendi genere vindicaret. Quousque enim dandae ac reddendae salutationi verba blaterabimus, cum alia stylo materia non suppetat? At olim parentes etiam patriae negotia, quae nunc angusta, vel nulla sunt, in familiares paginas conferebant. Id quia versi ad otium rebus omisimus, captanda sunt nobis plerumque intentata scribendi semina, quae fastidium tergeant generalium litterarum. Juvit igitur me culpa, quam delui, et si non fallor, tibi quoque viam dedit inusitata referendi. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
