# Epistolarum Libri Decem 2.4

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 2, Letter 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/2.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/2.4

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI. Volo quiescas, et curarum vacuus otieris. Nam mihi vir honestus Antonius fecit indicium, legationis Africanae consilium torpuisse. Accessit ad fidem nuntii, quod similia super hoc negotio recentes amicorum litterae pertulerunt. Num est aliud, quod scire postules? Imo vero, ut mea fert opinio, vel primum hoc tibi debuit indicari. Ubi e Cumano navem solvimus, pene albente coelo majore ope remigum, quam ventorum favore, Formianum littus accessi. Jam sol meridiem fregerat: amicorum, quos minor navis accepit, tardior navigatio fuit; incertum vento obstante, an per negligentiam ministrorum. Haec interim ratio scribenda suggessit. Curabo ut frequentibus litteris merear de te similis officii diligentiam. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
