# Epistolarum Libri Decem 2.40

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 2, Letter 40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/2.40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/2.40

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI. Ignatio meo gratulor quod nostra in eum diligentia tuo amore vincatur. Factum est, quod volebam: nam parciorem de illo testimonii cautionem praemiseram, quam sentire coepisti. Nunc si qua meorum actuum scire postulas, explicabit. Tanta illi est virtus, et utriusque nostrum ex familiaritate fiducia; ut et de me nihil possit ignorare, et apud te nihil occulere. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
