# Epistolarum Libri Decem 2.45

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 2, Letter 45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/2.45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/2.45

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI. Qui deum beneficio potiuntur optatis, venerari ipsos coram datores bonorum, gratiae instar existimant, ut nunc frater meus Paeonius vadatus opimo testimonii tui munere audire properavit parti honoris auctorem. Commendarem tibi optimum civem; si posses parvi facere, quem dudum altius protulisti. Supersedendum est igitur his verbis, quae suffragari proficiscentibus solent. Neque enim vana spes est validiora fore apud te merita praesentis, cum absentem favore respexeris. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
