Latin
Book 2, Letter 46
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 2.46
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI. Ferunt Socratem, si quando excidit cupitis, aut destinatis, id sibi utile, quod evenerat, aestimasse. Nil meriti sui securus interpres, ea conjectabat esse meliora quae casus dabat, quam quae animus appetebat. Sequor sapientis exemplum, et in bonam partem traho, quod Saxonum numerus morte contractus, intra summam decretam populi voluptatibus stetit, ne nostrae editioni, si quid redundasset, abscederet. Nam quando prohibuisset privata custodia desperatae gentis impias manus, cum viginti novem fractas sine laqueo fauces primus ludi gladiatorii dies viderit? Nihil igitur moror familiam Spartaco nequiorem; velimque si tam facile factu est, hanc munificentiam principis, Libycarum largitione mutari. Nam gladiaturae idoneos communi cura prospiciet; quae pars in apparatu quaestorio prior est, ut auctoramento lectos longus usus instituat. Nostros, quibus ursorum lectio et comparatio jam pridem credita est, pervectos ad te temporis aestimatione non ambigo. Sed si cursualium praepositorum avaritia retardantur, erit beneficentiae tuae moras, quibus tenentur, absolvere. Vale.