# Epistolarum Libri Decem 2.5

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 2, Letter 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/2.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/2.5

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI. Delati Formias post multam partem diei, cum vos ejus rei sollicitos crederemus, percontationem vestram scriptione praevertimus. Nec magis de navigatione fuistis anxii, quam trepidabamus, ne diu essetis incerti. Quod igitur responderi posset litteris vestris, prior sermo consumpsit. Nunc aestimate quanto nostra de vobis melior fuerit judicatio, quam vestra de nobis. Contemplati enim sumus magnitudinem sollicitudinis vestrae, priusquam litteras mitteretis: cum ideo mitteretis, quia nos scripturos, nisi admonitos non putastis. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
