Latin
Book 2, Letter 54
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 2.54
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI. Gratiosa est expostulatio quae requirit officium. Sed cum in scribendo nunquam residem gesserim voluntatem, frustra neglectae familiaritatis accusor. Utor in ea re testimonio hominum tuorum, qui dudum sibi epistolam traditam tabellarii vitio distulerunt. Volo igitur apud te servatae amicitiae mihi constare rationem. Nam vehementer injurium est, ex alieno peccato, naevum violatae religionis attrahere. Vale.