Latin
Book 2, Letter 6
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 2.6
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI. Emensi haec quoque littora, quae post Formias in Anxurim porriguntur, navem ac remiges non moramur. Sed diis opus est, ut hic reditus noster nihil reperiat poenitendum. Frequens enim sermo est, tenui victu in turbas plebem moveri. Nec ulla spes datur, praesentibus angustiis copiam posse succedere. Annus ubique ad famem proximus. Classis in alios conversa cursus. AEstas prope decessit autumno. Diis, me hercule! uti praefatus sum, deleganda est hujus incerti administratio. Hominum autem remedia, diu dissimulata, jam sera sunt. Vos valete, et litteras sperate meliores, si fortuna urbis nostrae secundis amara mutaverit. Vale.