# Epistolarum Libri Decem 2.65

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 2, Letter 65. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/2.65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/2.65

SYMMACHUS FLAVIANO. Astipulationem praeclara merita non requirunt: siquidem virtus sua luce conspicua aversatur auxilium commendationis alienae. Ergo cum dominum et fratrem meum Licinium celebrem fecerit ad normam veteris disciplinae gubernata resp., quid potest ei dignitatis adjicere privata laudatio? Hac igitur praemissa parte, optimae in amicos fidei ac diligentiae virum, praecelso animo tuo opto sociare: non quod judicium tuum serum ac difficile sit ad colligende ingenia et explorandas voluntates bonorum, sed ne brevis inter vos usus et festinata discessio neget justum tempus examini. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
