Latin
Book 2, Letter 67
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 2.67
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI. Parva est commendatio scriptorum meorum, si Leontium familiarem innocens vita bonis quibusque conciliat. Suo igitur praeditus merito, astipulationis adminicula non requirit; et tamen abstinere non debeo tali genere litterarum, magis ut amicitiae satisfaciam, quam ei aliquid opis conferam. Tu tantum pro dignatione, qua clarus es, facito noverit gratiam sui meo quoque nomine esse geminatam. Vale.