Latin
Book 2, Letter 69
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 2.69
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS FLAVIANO. Ut silere non possum, quoties stylum invitat occasio; ita si desit causa longioris alloquii, seriem paginae stringo compendio. Loquax enim copia est, quae in re usitata atque solemni verborum redundat eluvie. Have igitur dico, et vicissim peto, ut me prosperorum tuorum indicio munereris. Vale.