Latin
Book 2, Letter 73
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 2.73
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS FLAVIANO. Delectat eos frequenter affari, quorum animum mei amantem documentis habeo comprobatum. Cape igitur litteras meas, quas ideo libenter emitto, quia religionis tuae vicissim pascor alloquiis. Quae res acuere nos debet ad officia promptiora, cum tibi hinc commodi fenoris largior usura respondeat. Vale.