Latin
Book 2, Letter 79
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 2.79
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS FLAVIANO. Fratri nostro Andromacho omnes bonae artes familiares sunt, sed prae caeteris fides, qua exspectatus mihi tuum quoque judicium optat demereri. Itaque dum te expetit, iter imbecillis grave, gracilitatis suae oblitus intravit. Haec illi maxime causa fuit pro viribus, ut solet plerumque animus spe et gaudio morbum levare. Advertis igitur quam prompto et patulo amicitiae sinu receptandus sit, qui tui desiderium suae valetudini praetulit. Quid plura? appetendus tibi foret, nisi te sponte sequeretur. Ergo accurrenti religiosam manum porrige; ut qui te novit virtutibus superiorem, communitate parem sentiat. Vale.