Latin
Book 2, Letter 88
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 2.88
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS FLAVIANO. Et honoris tui, quo nunc auctus es, et continui in me amoris delector. Volo igitur, ut communia pignora curae mihi esse non dubites, quae magis merita tua quam scripta commendant. Supererat, ut assiduum styli tui munus exposcerem. Sed redundantis est operae, bona spontanea postulare, ne meus stylos extorquere videatur, quod tui animi spondet humanitas. Vale.