# Epistolarum Libri Decem 3.10

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 3, Letter 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/3.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/3.10

SYMMACHUS NAUCELLIO. Exspectas a me litteras largiores: delector judicio tuo. Laus est enim ingenii cum desideratur ubertas. Sed velim tibi verborum copiam displicere. Nam quid agat, quo se vertat, ubi immoretur cassa rebus oratio? Odi in parvo corpore longa velamina. Illa vestis decenter …ndutui est, quae non trahit pulverem, nec in humum demissa calcatur. Scribe ergo aliquid quod respondendo producam: quanquam religione decipior, qui tibi uberes epistolas audeo polliceri. Videro quis sit futurus eventus sententiae tuae. Tamen memento non electionem me tibi spopondisse, sed copiam. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
