# Epistolarum Libri Decem 3.12

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 3, Letter 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/3.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/3.12

SYMMACHUS NAUCELLIO. Si tibi haec una, ut ais, frequentandi styli causa est, ut a me vicem sermonis excludas, magnum silentii nostri in litteris tuis pretium est. Vide igitur. ne me validius a scribendo revocet fructus …acendi; quia si saepe respondeam, fortassis curam remittes, ut jam victor optati. Mane ergo in proposito assiduae s…riptionis, etiam post epistolam meam; quamvis malim creditum tuum quam paginas impetrare. Sunt quidem illae Tulliano segmentatae auro: sed de praesentibus amicis bona plura sumuntur. Ipsa etiam verba melius ex oris fontibus fluunt, quam mandantur textis papyri. Quin ergo, eluctatus longi otii cariem, Coelium nostrum revisas. Sat temporis Sp…letio datum, bonae urbi et optimorum civium matri, intelligenti tamen, quod nostrae curiae viro… usu capere non possit. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
