# Epistolarum Libri Decem 3.2

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 3, Letter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/3.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/3.2

SYMMACHUS JULIANO RUSTICO. Ruri positus vectigal solemne tibi dependo. Nullum enim tempus patior ab hoc munere feriatum; neque locorum intercedente divortio in oblivionem familiaritatis adducor. Qui, si me vicissitudinis stimulo faceres promptiorem; nunquam profecto linguam desidem continerem. Et tamen enixe meum fungor officium, nec cessationis traducor exemplo. Atque hoc silentium tuum difficultatibus publicae occupationis ascribo, quia satis est mihi ad amicitiae fiduciam, quod me cre… redamari. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
