# Epistolarum Libri Decem 3.24

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 3, Letter 24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/3.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/3.24

SYMMACHUS MARINIANO. Quod fortunae tuae pollucibiliter floruerunt, meum duco compendium: quando ita animatus sum, ut amicorum prospera meis commodatibus externa non arbitret. Et revera quotus quisque homini dies laetus est, sua tantum secunda numeranti? Latius gaudet qui et alterius bonis pa citur. Qua me igitur gratulatione affectum putas, cum tibi comperi jugales deos matremfamilias copulasse, atque ex ea filium jam tempestivo dedisse proventu? Nam ut s…is, intervallo maris atque terrarum quo detinemur, non prius conjugem tibi, quam sobolem accessisse cog novi. Quippe unis litteris et nuntium filiolae recens edi…ae, et nuptialem sportulam detulisti. Quae quidem bona tibi dispertita temporibus acciderunt, sed meum pectus pariter ingressa sunt. Cedant gaudia divisa conjunctis. Uberiorem fructum mihi praestitit mora. Jam non queror quod epistolae tuae serae sunt. Jucunda dilatio est, quae simul bona pluria restituit. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
