# Epistolarum Libri Decem 3.25

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 3, Letter 25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/3.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/3.25

SYMMACHUS MARINIANO. Plenae atque inveteratae inter nos amicitiae nihil adjici posse credideram. Invenisti tamen, quo perfectam diligentiam tui in fastigium tolleremus. Amabili enim fiducia Ausioni tuae praebenda mandasti, quae peregrinatio hiberna poscebat. Tu vero abundans omnibus, studio dandi beneficii excogitasti causam petendi. Sed dedisse te ex hoc gratiam, satis constat: quia plus accepit, de quo sibi aliquid al erius amor vindicat. Uno tantum lapsu (fas sit dicere) amica vindicatio claudicavit, quod remunerandum me de Gallatia polliceris, ubi ad patrium larem veneris. Noluissem constantiam boni facti in haec trepidae verecundiae verba descendere. Sed praetereo laudatae epistolae leve fascinum. Neque enim me tantae gratiae obliga…io sermonum interpretem esse sinit. Cur autem multa loquimur, parva missuri? descriptio tradendarum tibi vestium secundam paginam te…et. Qu…d de mediocritate earum sentias, ipse videris, qui hiemi magis, quam cu… apta indu menta voluisti. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
