# Epistolarum Libri Decem 3.3

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 3, Letter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/3.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/3.3

SYMMACHUS JULIANO RUSTICO. Hunc scribendi mo…em superstitio vetusta constituit, ut ad peregrina digressi priorem sibi locum vindicent cum absentibus colloquendi. Sed affectus mo…e impatiens, scribendi vices religione mutavit. Itaque rupta lege reticendi, sermonem tuum …estinatione praevenio; adjiciens sedulae salutationis officiis commendationem viri inter optimos quosque numerandi, quem dudum a parentibus clarum, et aulicae dignit…- tis splendor excoluit, et amplissima curia non accepit ut novum, sed recepit ut debitum. Quae tamen in fratre nostro Philippo, secundo loco et honore censenda su…t: quia plus habet laudis in moribus, magisque probitate conspicuus est, quam fortunae muneribus gloriatur. Plura dicerem, si aut pudor ejus sineret, aut prolixa laudatio epistole conveniret. Certe illud spondeo, tuam eximietatem in coram reper…re posse multa, quae …acui; nulla desiderare, quae scripsi. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
