Latin
Book 3, Letter 48
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 3.48
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS EUTROPIO. Superforanei laboris est commendare conspicuos, ut si in sole positis facem praeferas, et accensu luminum claritudinem diei gestias adjuvare. Idcirco impraesentiarum nihil moratus testis officium, salutationi tuae styli operam dedicavi. Tu tamen Posthumianum fratrem nostrum, juvenem de summatibus meo quoque nomine velim diligas: ut intelligat, justam veluti omissionem laudis suae plus honoris habuisse. Vale.