Latin
Book 3, Letter 64
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 3.64
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS RICOMERI. Quid mihi jucunditatis litterae tuae attulerint, tibi aestimandum relinquo; cui, si bene arbitror, vicissim meus sermo tribuit voluptatem. Perge igitur, ut jam facere dignatus es, et amicitiam munerare affectu religionis, et assiduitate colloquii. Ego in ferenda vicissitudine par esse curabo. Nam qui ab alio poscit officia, sui quoque studii frequentem operam pollicetur. Vale.