Latin
Book 3, Letter 8
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 3.8
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS JULIANO RUSTICO. Nuntium redi us mei, cum primum fida patuit occasio, exhibere non differo. Scio enim te prospera quaeque de nobis velle cognoscere. Mihi quoque par cura est de salute atque actibus tuis laeta et optata noscendi. Atque ideo dignaberis, quoties fors dederit facultatem, officia circa nos mutuae affectionis implere. Vale.