Latin
Book 3, Letter 91
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 3.91
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS RUFINO. Probitate et honore pollentibus viris nihil addit aliena oratio. Sua enim luce conspicui precariis testimoniis non juvantur. Qualis igitur quantusque sit dominus et frater meus, in aperto est. Merito ejus laudibus nostrum cedit ingenium. Hoc unum tamen praetereundum non puto, summam mihi cum illo esse officiorum familiarium societatem: quae res etiam tibi minora merita plerumque commendat. Unde arbitror ex abundanti promptam fore in cum praeclarae tuae mentis affectionem, quam illi et decus proprium, et meae amicitiae praerogativa conciliat. Vale.