Latin
Book 4, Letter 11
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 4.11
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS STILICONI. Saepe ad te litteras dedi, quas quidem credo suppressas. Quando enim vir servantissimus amicitiae, multisque animi bonis praeditus, dignationem mihi officii tui denegasses? Fuerit hoc eorum, quibus in reddendis paginis fides defuit. Nunc eventus optabilis veterum morum sequestrem scriptis meis praestitit. Igitur diligentia, quam proficiscentis fidelitas pollicetur, erga te cultum salutationis instauro. Responsa tua facient, ut usum styli per verecundiam sero repetitum, vicissitudine provocatus frequenter exerceam. Vale.