# Epistolarum Libri Decem 4.12

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 4, Letter 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/4.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/4.12

SYMMACHUS STILICONI. Consulatum meum liberalitate continuas, et, ut publicus parens, in futuros etiam magistratus imperialem provocas largitatem. Quo ergo mihi ore celebrandus es, qui fastigio honorum jure conspicuus, praetorios quoque instruis apparatus? cogitas enim caeteris saeculis etiam privatorum munia debere congruere. Itaque domino nostro Honorio divinae stirpis augusto benefaciendi semper addis calorem, docesque invictum principem senatoriam mediocritatem muneribus incitare. Cui pro me agere gratias solus omnium potes, qui ante beneficii auctor ruisti. Ego in filii mei editione testabor, cum Romanam caveam leopardorum cursus impleverit, cui justior plausus, et laeta vocum suffragia debeantur. Longius pergerem, nisi tuus nobilis pudor par virtutibus caeteris, laudis onera vitaret. Ero igitur verborum modicus, dum singulari verecundiae tuae obsequor. Sed praecelsa sublimitas tua teneat definitum, meam gratiam, quae parca sermonis est, in animo redundare. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
