Latin
Book 4, Letter 14
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 4.14
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS STILICONI. Cum filios nostros jugali foedere sociare vellemus, primam super hoc magnificentiam tuam meditatio nostra consuluit, ut coepti felicis auspicium a parente publico sumeretur. Effectum nuptialibus votis Deus praestitit. Nunc honor sportulae suscipiendae culmini tuo et more, et amore solvendus est. Quaesumus recipiendo obsequio manum atque animum benignus admoveas. Hunc enim laetitiae adhuc apicem festa nostra desiderant; ut is, qui nobis auctor ante omnes esse dignatus es jungendae per filios necessitudinis, aeque maneas approbator. Vale.