# Epistolarum Libri Decem 4.15

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 4, Letter 15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/4.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/4.15

SYMMACHUS BATHONI. Non cadit in te ista suspicio, ut consulto amicitiae negligens fuisse credaris. Est tibi animus tenax fidei, et ut in recipiendis familiaritatibus circumspecta cautela, ita in retinendis firma constantia. Quapropter nec ante opinatus sum exemptum me numero caeterorum, quibus principio anni munus consulare tribuisti; et nunc amplius quam reliquis mihi credo delatum. Nam quod illis generalis oblatio dedit, nobis specialis cura restituit. Qua in re his quoque succensere non debeo, qui me exsortem prioris honorificentiae esse voluerunt. Neque enim aliter evenire potuisset, ut quod fraus aliena subtraxerat, his mererer. Stabit igitur apud animum meum jugis tua gratia, et memoria constantis officii nulla oblivione tenuabitur, sive error istud, seu dolus fecerit. Docuisti omnes nihil ulterius ad destruendas amicitias callidum cogitare, quas vident insidiis suis crescere. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
