Latin
Book 4, Letter 16
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 4.16
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS BATHONI. Inter praecipua gaudiorum numero litteras tuas scilicet fraterni animi testes et verae religionis interpretes. Eas quanto saepius sumo, tanto impensius uberiusque desidero. Difficilis est enim satietas bonarum rerum: et tunc maxime animos jucunda quaeque sollicitant, cum videntur explere. Scribe igitur, ut facis, saepius, nec metuas ne experiaris ingratum quem vides et amoris et sermonis tui esse tam cupidum. Vale.