Latin
Book 4, Letter 18
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 4.18.1
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS PROTADIO. Falso apud me venandi studio gloriaris, cum thymum facundiae spirent litterae tuae. Ne mihi os subleveris, alia otii, alia negotii signa sunt. Terras herbas olet rusticus: vinum anhelus ructat ganeo: nantem sequitur gravedo: vos amici camoenarum florem ructatis Heliconis. Quas tu nobis indagines leporum, quos natales canum dies, quae venatica festa mentiris? Censen posse me retrahi a voluminum studio in eas artes, quas tibi arrogas? Ne primaevus quidem, cum ferret aetas, Amyclaeos aut Molossos a…ere curavi. Tantum abest, ut haec annis in senectam vergentibus velim,