# Epistolarum Libri Decem 4.20

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 4, Letter 20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/4.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/4.20

SYMMACHUS PROTADIO. Hilarasti mihi diem litteris, quae testatae sunt vigere apud te nostrae amicitiae diligentiam. Multum pectori meo voluptatis illapsum est. Et sane statueram scriptis antevertere officium tuum, si te Mediolanum venisse didicissem. Dederam quippe hanc provinciam germano tuo, cujus amore tibi non cesserim, ut adventum propere nuntiaret. Sed colludio quodam moratus indicium, tibi ordiendae salutationis primorem locum praestitit. Neque moleste fero, quod apud te gratia fratris antistat. Interea respondendum est inquisitioni, qua scire postulas, quibus actibus vitam colamus. Dum filius meus Graecis litteris initia tur, ego me denuo studiis ejus velut aequalis adjunxi. Repuerascere enim nos pietas jubet, ut litterarum dulcedinem liberis nostris labor participatus insinuet. Tuae res non in germine, sed fruge sunt; cujus eloquentissimus juvenis, ut fando comperi, proximis facundiae calcibus urget parentem. O te beatam, amice, si vinceris! Nostra adhuc institutio molitur florem creare, nec imperari potest unico labor. Itaque inter merum metum, et diligentiam lentus pignoris nostri profectus adolescit. Plane, ut arbitror, quaesitis satisfecimus. Nunc vicissim rerum tuarum ordinem cupio cognoscere. Facilis autem, si me dignum putes litteris, commeantium copia est, cum tabellaris in aula positi fratris utaris. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
