# Epistolarum Libri Decem 4.29

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 4, Letter 29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/4.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/4.29

SYMMACHUS PROTADIO. Spero te, ut fando didici, ad vicina venturum. Fors fuat, an vera compererim. Ego tamen, vel tradendas coram tibi a fratre nostro Minervio duas oratiunculas meas, vel mittendas in patriam fidelitati ejus ingessi. Parcus esse in hac epistola debeo. Illis enim, quae legenda suscipies, amor avarus explebitur. Commoneo tamen, ne orationis unius titulo mutetur de me existimatio tua. Nam repudiata censura gravat nos principio, sola argumenti inspectione. Sed ubi dicta legeris, cum sententia mea in gratiam reverteris. Hanc partem, quae t…mpestate rejecta est, totius ordinis nostri antetulit auctoritas; ne sub specioso nomine fores impotentiae ambire solitis panderentur. Plures utilitatis et honestatis assertiones in ipso corpore orationis invenies. De utroque opere judicium tuum cura nostra desiderat. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
