# Epistolarum Libri Decem 4.32

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 4, Letter 32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/4.32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/4.32

SYMMACHUS PROTADIO. Crescere inter nos quotidie amoris debitum volo. Sed epistolis tuis nihil opto debere, quae mihi plerumque exprobantur, ut desidi. Ergo geminis litteris tuis non simul mihi redditis, pari numero, sed conjuncta emissione respondeo. Valemus, quantum aetas admittit declivis in senium. Raro nobis ager visitur, sed multo r…tior est usus legendi. Tibi et rusticare et erudiri plurimum licet. Inde est, quod nos frequenter alloqueris: quia omne tempus, ut quaeratur ingenio, otio vindicatur. Sed fiduciae tuae audacia nostra non cesserit. Haurias licet monumenta priscorum, et ipse paginis ediscenda committas. Sollicitabo tamen arentibus verbis scripta istius, quem amore et judicio me legere necesse est, ut compensem illorum damn… quae negligo. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
