# Epistolarum Libri Decem 4.33

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 4, Letter 33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/4.33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/4.33

SYMMACHUS PROTADIO. Delectaris epist…lis meis. Credo. Hinc est, quod eas saepe et ardenter e…flagitas. Sed non statim mereor desidis notam, si nequeo tui amoris in me ava…tiae satisfacere. An interlabi amicitiae memoriam per silentium putas? Cave talia de animis opinari, quorum aeterna judicia sunt. Habet enim plurimum ponderis tides, et alligata voluntario sacramento styli admonitione non indiget. Haec a me tibi an non semper scripta sunt? Nec tamen deseris invet…ratam querelam. Quid si praestat longum tacere? Non vides oracula olim locu…a desiisse, nec ullas in antro Cumano litteras legi, Dodonam loqui frondibus, nec de spiraculis Delphicis ullum carmen audiri? Patere igitur, ut homullus Promethei manu fictus mandare cessem papyro, quae dudum in vaium foliis non leguntur. Nolo tamen denuntiatum tibi a me silentium suspiceris. Tenebo in scribendo tantam mensuram temporis, quantum inter nos locis absumus. Tu quoque imp…tientiam vince ratione quae non sinit ut tibi quotid e litterae meae iu vicinia Rhem posito a nostro Albula deferantur. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
