# Epistolarum Libri Decem 4.34

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 4, Letter 34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/4.34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/4.34

SYMMACHUS PROTADIO. Magni sunt quidem fructus quos de litteris tuis capio. Sed fiunt uberiores, dum per communium fratrum ma…us transeunt. Sing…li enim scriptis tuis de suo aliquid apponunt. T…bi igitur acceptum fero quidquid ex omnium ore conquiro. S…d rursus expende quanto labore responde…m tot ingeniorum …ublimium varietati. Nam pares estis, n…c tamen similes. Ergo non minorem mihi rependenda afferunt difficultatem, quam accepta dulcedinem. Hanc omnibus humanis gaudiis legem natura dixit, ut curae voluptatem sequantur. Natae subolis primus parentes dies hilarat; mox pi…metus bre…em gratiam fugant. Honor in exordiis laetus est, dehinc animos laborum a…stus ingreditur. Longam liat, si pergam simi…ia contexere. E…iam ea mihi advertendum est quae fas si… de ta…o vi…o dicere. Temere jurasti. Mandari en…m periturae chartae epistolas quereris, alligasti sacramento enorme jud cium. Itane me Indos facis, ut quae apud te incuriosius loquor, in styli caudices, aut tiliae; pugillares censeas transferenda, ne facilis senectus papyri scripta corrumpat? Et Ma…tiorum quidem vatum divinatio caducis corticibus inculcata est. Monitus Cumanos lintea texta sumpserunt. Tu etiam sericis voluminibus Achemenio more infundi literas meas praecipis. Magna sunt auctoritatis tuae pondera, nec possum gratiosum putare quod tu juratus allegas: sed dum me rur…us inspicio, labascit fides, et refragatur testimonio conscientia. Ita quod credib…le persona judicis facit, diffidentia respuit audientis. Igitur solus ambigua submovebis, si amorem tuum posthac parcius loqui de laudibus meis jusseris. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
