# Epistolarum Libri Decem 4.35

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 4, Letter 35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/4.35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/4.35

SYMMACHUS MINERVIO. Obrepsisti verecundiae meae ut prior scriberes: vadatum me tibi hoc munere velim credas. Sed non fero ut aedes quodammodo amicitiae novus salutator adesse videaris. Jamdudum virtutes tuas pa…es fraternis in pectoris mei possessionem recepi. Crevisti etiam pro parte legitima paternae in me familiaritatis successionem, licet singulis vobis soliditas mei amoris accesserit: quia bona animi etsi spargi in plures putantur, unicuique tamen plena et indivisa proficiunt. Praeterea cum Palatinae eloquentiae mili– …ares, porrexi amicitiae tuae dexteram. Quare tot tantisque pignoribus annexi, non aestimemus de epi– stolari tirocinio caritatis aet…tem. Nam ut animus celerior est litteris, ita prius fuit amare quam scribere. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
