# Epistolarum Libri Decem 4.54

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 4, Letter 54. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/4.54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/4.54

SYMMACHUS FLORENTINO. Purgas quod adhuc usque siluisti. Communis …e culpa est. Nam me quoque a litterali commercio di… infirma valetudo revocavit. Inhorruisse te puto, post– quam de me cognitu amara legisti. Redi in habitum animi laetiorem: Deo quippe a… tore sanitatem refovi. Facilis igitur litterariae cessationis utrique vena sit. Ambo nobis invicem remittamus, quod ambo deliquimus. Sed quid mihi insusurras Ahicanae tenues commeatus? Absit ut praesens annus imitetur fortunam superiorum. Inter…ludet, ut spero, providentia tristes casuum vias, sacris auribus edocendis, et castigatione judicum, quos alimentaria spectat invectio. Nec spem dies obsiruit. Nam mare adhuc justis cursibus patet, et nondum in hyemem praecipitat autumnus. Placet tamen inter haec, quod …aestuas, et pio metu anteve…tis necessi atem. Remun…rabiur curam melior eventus, et la…dis tuae fructus efficeat …•tibi sit dulce post…a timuisse. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
