Latin
Book 4, Letter 56
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 4.56
Unproofread scanNot analysed yet
EXPLICIT AD FLORENTINUM. INCIPIT IN COMMUNE FRATRIBUS MINERVIO, PROTAMO ET FLORENTINO. Et vestra concordia, et mea per hos dies imbecillitas facit. ut vos unius paginae salutatione conjungam. Erit hoc aut probabile pro consortio vestri amoris, aut ignoscendum pro statu temporis. AEstimabitis enim virium nostrarum fatigationem, cum vos in subscriptione istius epistolae precaria manus moveri. Ad hoc filii nostri Nemesii pia ad larem patremque prop…ratio, magis contestationem de me sole…n…s officii quam satisfactionem desideravit. Res postulat, ut salute praefata, florentissimae indoli ejus testimonium teram. Sed ver…or ne ostentare operam meam videar; quae plus juveni b narum a…tium cotulisset, nisi fraternus casus fregiset…cursiim duorum. Hoc tamen sincerissima fide dixerim; minut…m quidem de altero parentum ejus felicitatem; sed posse istum suorum gaudio pro utroque suflicere. Valete.