# Epistolarum Libri Decem 4.58

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 4, Epist. Lviιι. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/4.58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/4.58

SYMMACHUS EUPRAXIO. Annuos gaudii fructus ex litteris capio. Hunc reditum mihi, has opes pendit Hispania, Itaque ubi propulsa hyeme patescunt navium viae•, paginas tuas commendo ventis, quas iste annus frequen…es quidem, seras tamen reddit. Nam decedebat autumnus cum homines tui Tibrina te…gerunt. Hinc factum est ut haererent apud nos defectu navigationis. Suadeo igitur eorum moras pro tua justitia boni consulas. Quamvis prius nomine meo venia poscenda sit, quod de curulibus equis quatuor, datum mihi a te jus electionis omiserim. Ve…lim credas hanc abstinentiam non fuisse fastidii. Sed quia nullum eorum jugo alacrem, vel dorso mitem probavi, optio meritis non excitata ces…it e re nata. Opportunum videtur di…igentiam tuam precibus ambire, ut in praetoriam fibi mei functionem visu et cursu nobiles praeparentur. Gemina ante hac editionis claritudine in os hominum venimus. Satisfaciendum videtur exspectationi, quae crevit exemplis. Quare amori tuo laudis nostrae commendo causam, quae paulisper censuram vi…ae tuae, gravitatemque animi ad populares au…es debet inflectere, dom… pretium apportabitur,…tuo arbitratu nobilium quadrigarum dominis inferendum. Solam de amicitia tua electionis curam requiro. Factu facile est, cum sit dives equini pecoris Hispania, et magnus gregum numerus copiam praestet examin…. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
