Latin
Book 4, Letter 63
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 4.63
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS EUPRAXIO. Fas sit dicere: equorum curulium copia non egemus, sed incitat nos praeturae mora ad desiderium muneris largioris. Si ergo dulcis est (ut assolet) mandati mei exsecutio, quatuor ex grege Laudacianorum quadrigas, quas tua defloret electio, ad me opto deduci, cum primum mare navigatio verna patefecerit. Ego pretium quod signaverint litterae tuae in rem missis remunerabo. Quanquam hoc spondere non debui, quia fides amicitiae syngrapham non requirit. Credo mireris cur non potius de gregibus tuis postulem, qui potissimos Iberorum nobilitate praevertunt. Fastidium uniformis spectaculi patitur civitas, cujus satietas mihi varietate vincenda est. Tuae modo diligentiae sit adbibere judicium, et ex alienis stabulis aequare laudem tuorum. Nam cum res amici agitur, hos quoque proprios debes putare quos elegeris. Vale.