# Epistolarum Libri Decem 4.68

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 4, Letter 68. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/4.68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/4.68

SYMMACHUS EUSIGNIO. Etiamsi petitio domestica et amica cessaret, publicus vigor justo desiderio deesse non posset. Quid enim tam familiare justitiae, quam ut circumscriptor clarissimae et laudabilis feminae parentis meae, astutia suae privetur effectu, ne commodis illudat alieni… provincia…um patronorum fre…us auxilio? Quorum impudentia compulit ut matrona lilium fugitan…, ad judicium praetoriani culminis convolaret. Res autem qua de agitur ejusmodi est. A…e paucissimos menses ille a parente mea horrea Aquilciensia, et CF. propter longinquitatem i…ineris incognita, tenui mercede conduxit; atque his ita abusus est, ut parvo …et tempore iisdem locis labem consulto in…ule…se dicatur. Hunc ubi saepe convenit, ut conductione decederet, contemptu hominis et interventu quorumdam frequenter elusa est. Nunc opis indiga geminum beneficium vestri favoris exoptat. Primo, ut improbissimus inquilinus locorum detentione pellatur. Dehinc habita deterioratae rei aestimatione sumptum justae instaurationis ag…sca…. Cum igitur aequa po– scamus, credo confore ut meae petitioni et utilitatibus parentis favor vester arrideat. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
