# Epistolarum Libri Decem 4.74

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 4, Letter 74. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/4.74
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/4.74

SYMMACHUS EUSIGNIO. Mirabar qu…d esset rei quod amicitiae observantissimus diu scribendis litteris abstinebas. Sed epistolae tuae series indicavit, quod tristium rerum index esse vitaveris, quas longiore silentio contineri, nec religio familiaris, nec communis causa permisit. Nam plerumque utile est in publicam proferre notitiam quod velis esse correctum, ut denuntiatione futuri pericu…. ad consulendum cunctorum cura moveatur. Magna igitur necessitate, futuri anni inopiam protestatus es. Quid enim spei reliquum sit, cum provinciis Africanis nec ad victum tenuem frugum tritura responderit, et suppleta ex aliis te…is semina vic…us annus ex…pectet? Jure igitur ad aeternorum principum providentiam provincialium sollicitudo confugit. Interea d…m major ab illis salubritas petitur, humanitas tua foveat exhaustos, et tanquam particeps doloris alieni, persuadeat laborantibus, sibi accidisse quidquid provinciae pertulerunt. Ego valeo, quamvis animus aeger bonum sanitatis ignoret: sed ut aliquid solaminis capiam, oro indulgentius scribas et ad respondendum exemplo tuae assiduitatis invites. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
