Latin
Book 5, Letter 18
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 5.18
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS MAGNILLO. Suades ut redeam, ne jus praedii nostri violenta pe…turbet irruptio. At ego puto non minus tuam curam quam meam praesentiam promovere. Conjicio exaggerari religiose istam t…epidationem, dum me Romam studes retrahere. Ego autem hujus taedio, non modo amore o…ii abesse plusculum cupio: et quia inane erit quidquid remoto atque inconsulto possessore tentatur. Consilium v…ro rei agendae tuus et aliorum, quibus cordi sumus, tractatus inveniet. Meae quieti nullus invideat, quia longius producenda est, cum vicem nostram bonorum amicorum cura fungatur. Vale.