Latin
Book 5, Letter 20
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 5.20
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS MAGNILLO. Nos tuum praeoptamus adventum. Tu missis muneribus desideria nostra solaris. Admodum quidem delector oblatis, sed boc ipso officio damna abse… tuae gravius sentiuntur. Pleniora e…im praesidia atque ornamenta de …praesente cape…emus. At nun……inter votiva candidati mei nego…, et quaestoris apparatus fraudari nos conqueror societate tuorum consiliorum. Et tamen obeunda nec procul locatus omittis. Nam et vestes subsericas, quas homines mei post illationem pretii retentabant, et instructum reliquum muneralium praemiorum tuus coegit instinctus. Opto igitur libi promptum Dei favorem reditumque felicem: simulque oro, si fors dederit facultatem, functioni nostrae interesse deproperes; cujus voluptas magna parte cumulabitur, si laetitiae novae particeps desideratus accesseris. Vale.