Latin
Book 5, Letter 22
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 5.22
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS MAGNILLO. Quaestorium parvu… nostri munus accelerans, communi amico Aurelio quaedam comparanda aut providenda mandavi. Sed quia publicis negotiis et va…ia injunctorum occupatione distringitur, Eusebium familiarem speciatim misi, cujus admonitione cura tua in effectum omnium provocetur. Et quia longum visum est litterali serie agenda complecti, non graveris commonitorium strictim signatum percurrere, quod satis esse arbitror ad incitamentum diligentiae tuae. Neque enim preces oportet adhiberi, cum sola amici volun…as studium tuum debeat acuere. Vale.