Latin
Book 5, Letter 24
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 5.24
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS MAGNILLO. Familiaris emersit occasio, quae tibi salutis meae apportaret indi…ia. Neque enim dubitare possum tibi litteras meas esse reddendas quas Silvanus ad animi nostri diligentiam per…inens exhibebit. Cui haec ipsa recepti officii commendatio apud te debet esse suffragio. Caeterum ut respondeas non laboro, cum mihi ser…ptorum tuorum vicissitudinem mutua polliceatur affectio. Vale.