Latin
Book 5, Letter 30
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 5.30
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS MAGNILLO• Proxime quidem urbe digre…sus…es. Sed ego Jam quasi inveterato …i desiderio novum aliquid munus convenire credens, officium scribendi arripui, nec exspectato ordine, nec more servato, qui solet amicis esse pro lege, ut p…raegre locali pr…us tribuant scripta quam sumant. Et revera affectio omnis impatiens est etiam justi ac legit mi tarditatis. Rupi ergo consuetudinem religione majore, quam si servare voluissem. Quae res si tibi grata est, et mihi fenus solve colloquii, et perlatori talium litterarum benignus arride. Cui ut nihil magis potu… praestare quam litteras, ita nihil poteris plus tribuere quam favorem. Vale•