Latin
Book 5, Letter 33
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 5.33
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS MAGNILLO. Nolo puerum crimineris ob reditum tardiorem. Mea conturbatio pro Symmacho, neque ad scribendum tempus invenit, et recursum tabellarii usque ad spem bonam distulit. Nunc quia periculum ejus in aegritudinem vertit, hoc iusum loqui apud te licuit. Faciet divina miseratio, quae pias aures applicat votis …arentum, ut tibi mox denuo, quod juvet animum, securitas mea nuntiet. Vale.