# Epistolarum Libri Decem 5.36

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 5, Letter 36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/5.36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/5.36

SYMMACHUS HEPHAESTIONI. AEgrum proxime animum tuum litterarum quas miseras lectione cognovi, multumquie miratus inter conjunctissimos fortuitam subito emersi se discordiam; dominum et fratrem meum obsecravi ne a suo more dissentiat. Te vero non meo tantum, v…um etiam tuo nomine rogo ut caeteris bonis morum tuorum, similem patientiam praestes, ferasque omnia quae solet habere peregrinationis conditio. Spero autem et …i mei Flaviani conciliatione, et Eusebii Archiatri blanditiis omnia posse mitigari. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
